monumenta.ch > Plinius > sectio 179

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 179
{LVI} antiqua ratio erat columnarum altitudinis tertia pars latitudinum delubri. in Ephesiae Dianae aede, quae prius fuit, primum columnis spirae subdiate et capitula addita, placuitque altitudinis octava pars in crassitudine et ut spirae haberent crassitudinis dimidium septimaeque partes detraherentur summarum crassitudine. praeter haec sunt quae vocantur Atticae columnae quaternis angulis, pari laterum intervallo.